Apocalypsis B. Joannis*

Caput 1: Versus 14

Capilli erant candidi.Id est sancti extenuati, et adhaerentes ipsi capiti. Vel cogitationes ejus.Tanquam lana.Sicut lana alba apta est ad quoscunque colores accipiendos, sic sancti ad tribulationes sufferendas.Nix.Nix candor est immortalitatis, quia candidior omni creatura.Oculi.Id est dona Spiritus sancti: haec sunt Christi velut habentis et dantis, sicut Ecclesiae accipientis; haec illuminant et faciunt ardere. Vel oculi sunt ipsi spirituales in Ecclesia, vel divina praecepta.
(* Traductions européennes)